Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quatriduum circa est, cum ad monasterium meum divertit inopinatus hospes, de
gremio Mariae-Montano alumnus, pater Placidus Schidegger, qui cum miseram suam
vivendi conditionem, qua pro tempore uteretur, mihi pluribus exposuisset, infimis
precibus a me poposcit, quatenus apud amplissimam dominationem vestram pro ipso
intercessor existerem pro obtinenda licentia et legitima facultate vel parochiale
aliquod beneficium in districtu Mariaebergensi administrandi vel certe aliud quoddam
ordinis coenobium (extra tamen Suevicam congregationem) adeundi, in eoque
stabiliendi, ubi residuum annorum suorum Dei servitio ac saluti suae cirandae
tranquille et secure impendere posset. (2) Equidem tam iustis precibus expugnatus
continere calamum non potui, quin amplissimae dominationis vestrae benevolentiam
brevi hac epistula interpellarem, -- F222r -- studiosius rogitando, ut siquid intercessio
mea ac primae preces apud eandem valere possint, erranti oviculae paternum sinum
aperire ac postulatis eius benigne condescendere non dedignetur. (3) Ut parochum in
saeculo agat, non consulo, mille enim periculis talis vita obnoxia est, ut vero in
aliena ordinis domo bene morata et de regulari disciplina non male audiente
stabiliat, rem iudico consultissimam ac rectae rationi prorsus consentaneam. (4) Cum
enim praedictus pater humanum aliquid patiens proprium professionis domicilium
repetere iustas ob rationes formidet, quid interest, si in alia Benedictinorum
familia salutem suam operari possit, quando ubique sub uno domino aequalem
servitutem baiulamus et uni regi in omni loco militamus? (5) Placeat igitur, oro,
amplissimae dominationi vestrae Placidum suum exaudire eique desideratam hanc
licentiam aequitati minime difformem benevole elargiri, quo tam monasterio
Mariae-Montano suus constet honor, quam etiam parentes dicti Placidi curis et
anxietatibus demum eximantur. (6) Atque his in spe gratificationis obtinendae finio
meque ad reciproca offica amplissimae dominationi vestrae offero et commendo. (7) Ex
coenobio sancti Ioannis in Stambs pridie festivitatis sancti Benedicti seu vigesimo
Martii 1666.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|