Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quia vix dubitare possum, quin admodum reverenda pietas sua scire aveat, qui nunc temporis sese habeat in novo incolatu frater Godefridus vester, committere nolui, quin pauculis eandem lineis desuper certiorem redderem. (2) Usus ille hactenus apud nos fuit prospera semper valetudine, nihil quidquam infirmitatis perpessus, conducentibus ipsi tam nostrate vino, quam etiam aëre Tyrolensi, unde in studiis litterarum impiger est nec minus in choro diligens. (3) Una tantum cura ipsum lancinat, ut brevi in domo Dei ad aram sacrificium omnipotenti litare valeat. (4) Quia etenim nuper inaudierat,

-- F221v --

duos ex conventu nostro fratres [ERROR: no reftable :] duos ... fratres] Einer der beiden war Pater Paulus Spiesegger. proxima angaria Brixinam pro ordine sacerdotii mittendos fore, etiam ipsi saliva in ore est, ut hisce iteraturis tertium se iungere desideret, id quod suo ipse calamo utique expresserit ac reverendae admodum pietati vestrae supplex significaverit. (5) Quibus raptim deproperatis cumprimis reverendissimo domino suo praesuli [ERROR: no reftable :] reverendissimo ... praesuli] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. ac dein reverendae admodum pietati vestrae me obnixius commendo, ex Stambs 23. Februarii 1666 etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic