Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
482. Stephani an Prior Benedikt Hein aus Kaisheim
Stams, 23. Februar 1666
Stephani möchte seinen Amtskollegen in Kaisheim über das augenblickliche Verhalten
des Kaisheimers Bruder Gottfried, der in Stams weilt, informieren. Er ist gesund,
sowohl Tiroler Wein als auch Tiroler Klima behagen ihm, sodass er fleißig studieren
kann. Er möchte bald zum Priester geweiht werden, weil er gehört hat, dass zwei
Stamser zu diesem Zweck bald nach Brixen geschickt werden. Darum bittet er selbst
Prior Hein in dem beigelegten Brief.
Ad reverendum patrem Benedictum Hein, priorem Caesariensem, 23. Februarii anno
1666.
Salutem ab eo, qui mandat salutes Iacob.
Admodum reverende, religiosissime domine pater prior
(1) Quia vix dubitare possum, quin admodum reverenda pietas sua scire aveat, qui nunc
temporis sese habeat in novo incolatu frater Godefridus vester, committere nolui,
quin pauculis eandem lineis desuper certiorem redderem. (2) Usus ille hactenus apud
nos fuit prospera semper valetudine, nihil quidquam infirmitatis perpessus,
conducentibus ipsi tam nostrate vino, quam etiam aëre Tyrolensi, unde in studiis
litterarum impiger est nec minus in choro diligens. (3) Una tantum cura ipsum
lancinat, ut brevi in domo Dei ad aram sacrificium omnipotenti litare valeat. (4)
Quia etenim nuper inaudierat, -- F221v -- duos ex conventu nostro fratres
[ERROR: no reftable :] duos ...
fratres] Einer der beiden war Pater Paulus Spiesegger.
proxima angaria Brixinam pro ordine sacerdotii mittendos fore, etiam ipsi saliva in
ore est, ut hisce iteraturis tertium se iungere desideret, id quod suo ipse calamo
utique expresserit ac reverendae admodum pietati vestrae supplex significaverit. (5)
Quibus raptim deproperatis cumprimis reverendissimo domino suo praesuli
[ERROR: no reftable :]
reverendissimo ... praesuli] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von
Kaisheim. ac dein reverendae admodum pietati vestrae me
obnixius commendo, ex Stambs 23. Februarii 1666 etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|