Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Reverendissimae paternitatis vestrae gratissimas litteras 14. Februarii exaratas
quatriduo post rite obtinui, quibus breves -- F220v -- hasce reponere volui, quantumvis
nonnihil dubius, num eae reverendissimam paternitatem vestram adhuc in Mais forent
offensurae. (2) In statu valetudinis, quo reverendissima pietas vestra abituriens
nos reliquerat, per Dei gratiam omnes adhuc duramus. (3) Quin et ipse etiam frater
Bernardus[ERROR: no reftable :]
frater Bernardus] Gemeint ist Bernhard von Ingramb, der im Oktober 1667
zu Studien nach Ingolstadt geschickt werden wird (vgl.
Album Stamsense Nr. 476). in
suo tetrico affectu aliquantum mitius habere videtur. (4) Et sane si is fugiendo
otium, amando litteras et precibus incumbendo suae curationi fortius cooperaretur,
non dubitarem, cum facile dispulsis tentationum nebulis ad serenitatem perventurum.
(5) Sed quia studia illi in taedio sunt nec preces sapiunt, ferme subvereri incipio,
ne aliqua maligni veteratoris fraus subsit, ipsum sub specie et praetextu
melancholiae alleviandae aut depellendae ad inordinatos excursus et exorbitantias
contra regularem disciplinam pellicere tentantis. (6) Certe illa eadem hebdomade,
qua reverendissima pietas vestra ex Stambs pedem moverat, tribus ille vicibus extra
dormitorium pernoctavit moratus (ut mihi fatebatur) cum patre cellario in
hypocaustulo Victoris. (7) Fuit etiam nuper ante 14 dies, cum post meridiem a me
licentiam ambulandi flagitavit, quam libens concessi sociumque ei fratrem
Ieremiam[ERROR: no reftable :]
patrem Ieremiam] Gemeint ist Jeremias Kolb aus Landeck, der ein Jahr
nach Bernhard von Ingramb 1665 seine Profess in Stams ablegte (vgl.
Album Stamsense Nr. 477).
adiunxi. (8) Vespere autem ex quodam saeculari oculato teste comperi illos in
hospitio nostro potitasse.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|