Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Fratrem Godefridum pauculis, quas inter meos hucusque exegit, septimanis nondum deprehendi vel superiorum iussa detrectantem vel caritatem meorum turbantem neque etiam aliud quidpiam in eo peculiaris vitiositatis adverti, nisi quod fere aequo liberior sit in loquendo et in sensu proprio pertinacior. (5) Alias illud valde commodum accidit, ut eo tempore ad monasterium meum dirigeretur, quo scholastica theologia actualiter traditur et docetur, quia enim

-- F220r --

ille litterarum amans est et avidus, tot iam paene theologicis speculationibus se immergit non solum calamo excipiens ea, quae in praesens a professore dictantur, verum etiam anteriores materias privata decerptione comportans, sicque eundem tanto facilius quietem et pacem servaturum spero, quo studiis ac lectionibus amplius est implicitus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic