Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Binas iam reverendissima amplitudo vestra e sua Caesarea spatio trium quattuorve hebdomadum ad me direxit. (2) Alteras accepi festo sancti Ioannis evangelistae [ERROR: no reftable :] sancti ... evangelistae] 27. Dezember. ipso momento, quo in procinctu eram itineris versus Oenipontum capessendi, alterae vero hesterna ad me pervolarunt, utraeque materiem condolendi ministrantes, quippe quae aliud non nuntient quam diras calamitates,[ERROR: no reftable :] diras calamitates] Vgl. >Primisser cap. 43 § 12 Caesareae contigit mense Decembri, ut decem omnino monachi ad fugam conspirarent. Iam simul omnes fugerant seque ad Ebracense coenobium transire finxerant. A magistratu tamen eiusdem oppidi tenti atque Caesaream remissi, a praesule tamen ob inquietos eorum mores minime recepti, sed in diversa coenobia sunt dispersi. Ex quibus unum, Godefridum diaconum, Stamsenses suscipere cogebantur. Qui tamen, ne otio magis adhuc perverteretur, studio theologiae una cum nostris iunioribus admotus est docente Tobia Zigelio. quibus reverendissima amplitudo vestra in suae aetatis umbilico et senio intus forisque impetitur, nimis quam verum experta inimicos hominis esse domesticos eius. (3) Verum providentissimus Deus, qui amplissimae dominationi vestrae gratiam sufferendi impertit, potenti sua dextera etiam miserias hasce atque pericula propulsabit ac post nebulas serenum infundet.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic