Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Litteras reverentiae vestrae contradidit mihi harum relator, n.n. 24. huius
mensis, quibus perlectis laudatissimum reverentiae vestrae votum petitionemque
perspicue intellexi, cui tamen pro nunc temporis satisfieri prorsus non poterat
absente nimirum reverendissimo abbate nostro, qui totum iam anni quadrantem, vel
siquid amplius, in publicis patriae negotiis desudans Oeniponti moratur, vix semel
iterumve toto hoc intercalari spatio tantum indulgentiae ac remissionis adeptus, ut
monasterio revisendo unum vel sesqui diem comitiali curiae sese subducere sineretur.
(2) Eum vero licet ad ferias pentecostes reducem expectemus, ubi litteras
reverentiae vestrae praesenti ad manus consignare possem, gratius tamen nihilominus
reverentiae vestrae fore non ambigo, si hunc eius adventum praeveniens epistulam
praetactam seposita longiori cunctatione confestim illi Oenipontum transmittam, quo
citius desiderio reverentia vestra potiri valeat suo. (3) Interim reverentia vestra
in spe et expectatione patienter perduret; quae si data opportunitate in coram se
sistere potuisset, non ingratum id ego praesuli nostro futurum fuisse auguror. (4)
Atque haec paucula reverentiae vestrae hic et nunc responsionis loco a
reverendissimo expectatae pro amico obsequio rescribere et intimare volui.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|