Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(8) Quae reverendissimae amplitudinis vestrae vindemiam sterilitas pervasit, ea etiam nostra ad Athesim vineta hoc anno intacta non reliquit, siquidem et nos Iovis fulminantis plagas persensimus et quidem in fundis optimis vina alioqui selectiora protuberare solitis, et (quod infortunium meum) ipsum illum mediocrem vitis proventum, quem coeli clementia servavit, hoc autumno personaliter colligere et convasare non potui continuo Oeniponti in taediosis negotiis detentus. (9) Spero nihilominus tamen Deo bene favente penum nostrum Stambsensem uveis gemmis, candidis et rubicundis, tantundem adhuc locupletandum, ut de utroque genimine vitis reverendissimae amplitudini vestrae gustum aliquem in strenam propinare possim eidem interea me meosque obnixe commendans. (10) Dabam ex aedibus meis Oenipontanis pridie Catharinae virginis seu vigesima quarta Novembris.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic