Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Ceterum est, quod in ipso fere suscepti vicariatus limine reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae benevolentiam sollicitem. (6) Ecclesia nostra parochialis divo Ioanni Baptistae dicata et intra monasterii nostri extimos muros sita eidemque pleno iure subiecta et annexa ratione visitationis ab episcopo Brixinensi eiusque officialibus ac ministris graviter divexatur. (7) Ego quidem (aeque ac antecessores mei ab immemorabili tempore) omnem illorum visitationem hactenus constanter repuli nullis eorum minis exterritus. (8) Verum quia novus episcopus[ERROR: no reftable :] novus episcopus] 1663 wurde Sigmund Alphons von Thun Bischof von Brixen. in proximo ad partes nostras venturus atque confirmationis sacramentum dispensaturus dicitur, dubitandum minime est, quin de novo visitationem aliquam memoratae ecclesiae per se vel suos sit tentaturus. (9) Et quamvis continua tot annorum possessione sufficienter me tutari possim, existimem tamen aliud adhuc defensionis scutum a reverendissima et amplissima dominatione vestra mihi subministrari posse, si videlicet ex officio et plenitudine potestatis suae mandatum inhibitorium ad me dirigeret vetando, ne ad praedictam sancti Ioannis

-- F218r --

ecclesiam visitandam ullum quemquam hominum praeter superiores ordinis admitterem. (10) Talis etenim clypei obiectu adversarios et turbatores haud difficile retundendos crederem. (11) Ignoscat vero, quaeso, fiduciae meae hanc importunitatem, zelus nam ordinis urget me. (12) Dabam ex Stambs 30. Septembris.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic