Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(5) Ceterum est, quod in ipso fere suscepti vicariatus limine reverendissimae et
amplissimae dominationis vestrae benevolentiam sollicitem. (6) Ecclesia nostra
parochialis divo Ioanni Baptistae dicata et intra monasterii nostri extimos muros
sita eidemque pleno iure subiecta et annexa ratione visitationis ab episcopo
Brixinensi eiusque officialibus ac ministris graviter divexatur. (7) Ego quidem
(aeque ac antecessores mei ab immemorabili tempore) omnem illorum visitationem
hactenus constanter repuli nullis eorum minis exterritus. (8) Verum quia novus
episcopus[ERROR: no reftable :]
novus episcopus] 1663 wurde Sigmund Alphons von Thun Bischof von
Brixen. in proximo ad partes nostras venturus atque
confirmationis sacramentum dispensaturus dicitur, dubitandum minime est, quin de
novo visitationem aliquam memoratae ecclesiae per se vel suos sit tentaturus. (9) Et
quamvis continua tot annorum possessione sufficienter me tutari possim, existimem
tamen aliud adhuc defensionis scutum a reverendissima et amplissima dominatione
vestra mihi subministrari posse, si videlicet ex officio et plenitudine potestatis
suae mandatum inhibitorium ad me dirigeret vetando, ne ad praedictam sancti Ioannis
-- F218r -- ecclesiam visitandam ullum quemquam hominum praeter superiores ordinis
admitterem. (10) Talis etenim clypei obiectu adversarios et turbatores haud
difficile retundendos crederem. (11) Ignoscat vero, quaeso, fiduciae meae hanc
importunitatem, zelus nam ordinis urget me. (12) Dabam ex Stambs 30. Septembris.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|