Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Vixdum nuper defunctum nostrum patrem Severinum[ERROR: no reftable :] patrem Severinum] Pater Severinus
Frickinger ist am 1. September 1665 verstorben. tumulo
intulimus, cum mox alterum de turba sacerdotum nostrorum mortis truculentia
amisimus, patrem Eugenium Eyperger, aetatis annos 51 numerantem. (2) Mortuus is est
11. Septembris sub octavam antemeridianam catarrho cum apoplexia mixto suffocatus,
cuius anima in sancta Christi pace aeternum quiescat. (3) Praefuit is 15 annis
officio pistrinatus, conventui nostro a confessionibus per annos 19, organoedus vix
ulli secundus. (4) Et licet fato admodum celeri ac inopinato abreptus fuerit
(pridiana etenim nocte sanus et incolumis lectum inscenderat), ut vix unctione
suprema muniri potuerit, nihilominus tamen optime de eius salute speramus credentes
cum sancto Augustino male mori non posse, qui bene semper vixit. (5) Religiosus fuit
probatae conversationis, humilis in oculis suis, nemini onerosus, verus Israëlita,
in quo dolus non erat. (6) Quia vero oculi domini sole lucidiores etiam atomos
delictorum perspiciunt ac longe a cogitationibus nostris distant divina iudicia,
siquae forsitan Eugenio nostro -- F217r -- maculae de terrenis contagiis adhaerescant
expiatoriis cruciatibus eluendae, speramus eas per reverendissimae amplitudinis
vestrae suique religiosissimi collegii sanctas preces ac suffragia bonam partem fore
emundandas.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|