Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quas abhinc octiduo defunctae in Caeli-Porta moniali spiritualium suffragiorum sportulas spopondimus persolvendas,[ERROR: no reftable :] quas ... persolvendas] Zum Tod dieser Nonne vgl. ep. 473,7. easdem nunc et ipsi emendicare compellimur, siquidem etiam nostrum gregem invasit lupus rapax, truculenta mors unam ex ovibus depasta. (2) Mortuus nempe est ex affectu pulmonico pater Severinus Frikinger ipsis huius mensis Kalendis, media prima a meridie, annum aetatis 33. non excedens, omnibus ecclesiae sacramentis a se petitis rite obarmatus. (3) Fuit usque ad ultimum horae semiquadrantem sibi praesentissimus ac tam linguae quam rationis usu praeditus, nihil nisi spirituale sibi occini cupiens. (4) De cuius, sicut optima dispositione, ita etiam felici ac beata consummatione plurimam in domino fiduciam habemus. (5) Quia tamen alia longe sunt Dei quam hominum iudicia, siquae eius animae adhuc fragilitatis labeculae ultricibus expiandae flammis, adhaereant (quis nam est, qui non aliquando supra fundamentum fidei aedificet ligna, faenum, stipulam et paleas?) devotionis ac pietatis suffragiis, quae ab amplissimae dominationis vestrae religiosissimo coetu defuncto nostro expetimus, brevi expungendas confidimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic