Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Section

Next Section

474. Stephani an Arzt Johannes Baptista Angermann in Innsbruck [Stams], 5. September 1665 Nach der ersten Einnahme des überbrachten Mittels fühlte sich Pater Severinus [Frickinger] am 29. August wohl. Am 31. August nahm er den Rest, musste sich andauernd übergeben und fand keine Besserung. Am nächsten Tag war er tot. Ad doctorem Angermann, 5. Septembris 1665. Nobilis et clarissime domine.

(1) Transmissae nuper aquae laxatrivae primam dosim hausit pater Severinus [ERROR: no reftable :] pater Severinus] Gemeint ist Pater Severinus Frickinger, der am 1. September 1665 verstarb (vgl. Album Stamsense Nr. 463). noster 29. Augusti bina exinde evacuatione gavisus atque levaminis quidpiam, ut sibi videbatur, persentiscens, residuam vero partem ex praescripto sumpsit ultima eiusdem Augusti, quae et ipsa unam aut alteram alvi exonerationem operata est, nihilo tamen aegrotum erexit, quando is postera die totum suum corpus evacuavit animam exhalando. (2) Mortuus nempe est bonus pater Severinus primo die Septembris media prima a meridie omnibus ecclesiae sacramentis a se petitis rite obarmatus. (3) Usque ad ultimam horae semiquadrantem sibi praesentissimus ac tam linguae quam rationis usu praeditus fuit, nihil nisi spirituale sibi occini cupiens. (4) De cuius sicut optima dispositione, ita etiam felici ac beata consummatione plurimam in domino fiduciam habemus. (5) Quae excellentiae vestrae breviter ac volante penna significanda duxi.

Previous Section

Next Section


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic