Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Curas et multivarios labores, quibus amplissimam dominationem vestram -- F213v -- hoc
temporis non tam distentam quam obrutam auguror, litteris meis minime interturbarem,
nisi duo ad stringendum calamum me stimularent atque impellerent. (2) Alterum est,
quod scire permaxime cuperem, quid illustrissimus et reverendissimus dominus
generalis noster Claudius[ERROR: no reftable :] illustrissimus ... Claudius] Gemeint ist der
Generalabt Claude Vaussin. in urbe hactenus contra
arrogantes abstinentiarios obtinuerit? (3) Laetiore etenim evengelio universa
Germania nostra Cisterciensis exhilarari vix posset, quam si inaudierit sopitam
tandem tot annorum cum ichthyophagis pugnam atque a Cistercio stare victoriam.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|