Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
470. Stephani an Generalprokurator Ferdinando Ughelli in Rom
Stams, 25. April 1665
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas entschuldigt sich, Ughelli wieder lästig
fallen zu müssen. Er möchte aber wissen, was der Generalabt Claude [Vaussin] in Rom
gegen die Anhänger der Strengen Observanz erreicht hat. Die Freude in der gesamten
Oberdeutschen Kongregation wäre groß, wenn bekannt würde, dass der Streit endlich
beigelegt worden ist. Leider ist auch das päpstliche Privileg für den Altar mit den
Blutreliquien Christi noch nicht aus Rom eingetroffen. Abt Haas bittet Ughelli
inständig, die Bestätigung zu erwirken.
(1) Curas et multivarios labores, quibus amplissimam dominationem vestram hoc temporis non tam distentam quam obrutam auguror, litteris meis minime interturbarem, nisi duo ad stringendum calamum me stimularent atque impellerent. (2) Alterum est, quod scire permaxime cuperem, quid illustrissimus et reverendissimus dominus generalis noster Claudius[ERROR: no reftable :] illustrissimus ... Claudius] Gemeint ist der Generalabt Claude Vaussin. in urbe hactenus contra arrogantes abstinentiarios obtinuerit? (3) Laetiore etenim evengelio universa Germania nostra Cisterciensis exhilarari vix posset, quam si inaudierit sopitam tandem tot annorum cum ichthyophagis pugnam atque a Cistercio stare victoriam. (4) Alterum (quod mentem et memoriam iugiter vellicat) est notum amplissimae dominationis vestrae negotium[ERROR: no reftable :] notum ... negotium] Vgl. ep. 463. de altari nostro privilegiato, cuius renovationem ad stylum et formam pristinam transmisi originalis summopere desideramus. (5) Proinde eandem amplissimam dominationem vestram iterata instantia rogatam perquam velim urgere, bello modo studeat expeditionem novae bullae anteriori non dissimilis, ne piorum fidelium devotio intercidat aestivantesque inter piaculares flammas animae tam diu salutaribus suffragiis orbentur. (6) Remunerabitur hunc reverendissimae amplitudinis vestrae laborem Deus liberalissimus, cui animarum pretio nil praestantius, nil optabilius. (7) Dedi ex monasterio Stambs.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |