Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(3) Ceterum quod a me flagitat, ut de summa debitorum, quibus archiduces Oenipontani a longioribus iam retro annis Salemio sunt obstricti, vel capitale vel bonam saltem partem ex acervo censuum reverendissimae amplitudini vestrae exsolvi procurem, esset sane, quod oppido mihi gratularar, si primum mox amicitiae obsequium eidem deferre ac in petito gratificari possem. (4) Sed nos ea nunc tempora vivimus sub moderno principe,[ERROR: no reftable :] sub moderno principe] Gemeint ist Erzherzog Sigmund Franz. ut non solum pro altero aut tertio sollicitare nemo quisquam ausit, sed neque sua quantumvis modestissime petere absque metu valeat. (5) Nimirum archidux noster totus modo est in vindicandis et reluendis dynastiis, toparchiis et id genus similibus, quae a germano Ferdinando Carolo antehac oppignorationis, locationis, venditionis vel quocumque alio contractu fuerant alienata. (6) Unde ego (ne de aliis provinciae statibus loquar) qui nomine monasterii mei tam in officio salinae Halensis, quam in camera Oenipontana atque diversis in teloniis multas praetensiones habeo, si pro aliqua relaxationis gratia vel oretenus vel modesto calamo me insinuem, verbis, non aere pascor et ad aram patientiae remittor.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic