Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Ereptum Septembri mense domui Salemitanae meritissimum parentem, fidelissimum
pastorem Thomam[ERROR: no reftable :]ereptum ... Thomam] Abt Thomas II. Schwab von Salem verstarb im
September 1664. ex litteris admodum reverendi patris
prioris Caesariensis iam ante trimestre, vel siquid amplius excurrit, intellexi. (2)
Quo ex fatali nuntio merito doloris vulnus accepisset cor meum, nisi a domino
exercituum celeberrimo Salemii coenobio relictum semen compertum habuissem. (3) Quis
vero in electione ex urna prodiisset, totis tribus mensibus nihil uspiam rescire
potui. (4) Nuperrime primum cum Oenipontum negotiorum causa concessissem, in
amplissimam dominationem vestram sortem cecidisse didici idque ex perillustri domino
comite de Königsegg[ERROR: no reftable :] perillustri ... Königsegg] Zu Johann Georg
Königsegg, Graf zu Aulendorf und Staufen vgl. Noten zu ep.
453. eiusdem amplitudinis vestrae dotes ac talenta eximie
mihi depraedicante. (5) Hac igitur notitia accepta nihil mihi in prioribus habendum
esse censui, quam ut in vocem exsultationis et laudis prorumpens amplissimae
dominationi vestrae de adepta novi muneris dignitate applauderem. (6) Monasterio
quidem Salemitano post luctuosam viduitatem novum sponsum, mihi vero et
congregationi nostrae insignem collegam intime gratulans, cui sicut a supremo Numine
annos quam plurimos et tempora aurea ex animo precor, ita me meumque coenobium
eiusdem favori ac amico affectui perquam studiose commendo. (7) Ex eremo sancti
Ioannis in Stambs, ipso divini infantis a magis adorati festo, seu 6. Ianuarii.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|