Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Ad quem finem et effectum ut et ego quoquo modo serviam, mitto reverendissimae pietati vestrae doliola duo vini nostri Tyrolensis, quod uti robore praestat mero ad Neccarum progenito, ita fovendo ventriculo et viribus confirmandis, esuriali praesertim quadragesimae tempore nonnihil poterit adminiculari. (5) Doliola vero quia longius promovere non possum, in Fiessen uti antehac apud officialem meum Ioannem Spaiser sub tuta remanebunt custodia, dum reverendissimae amplitudini vestrae allubuerit ea inde ad suam Caesaream transportari.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic