Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quintus iam mensis vertitur, ex quo ad excellentiam vestram litterarum nihil dedi, tametsi scribendi causam forsitan dudum habuissem, quippe qui paulo post ingressum huius anni scyathicae vel similis cognatae affectionis molestias de novo persensi atque octo vel plures hebdomadas pertuli. (2) Nunc vero quia saltem somnum de nocte habere possum nec difficilis, uti antehac, mihi accidit sessio, nihil amplius moror, quidquid illud sit, quod femur meum vel ischion tamdiu occupavit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic