Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) De reliquo valetudine per Dei gratiam bona utimur omnes, nisi quod venerabilis pater senior[ERROR: no reftable :] pater senior] Gemeint ist Pater Wolfgang Lebersorg. noster indies paene visum

-- F22r --

sibi hebescere experitur et queritur, quod cum excellentiae vestrae sit coaetaneus, sperat ab eadem specilla relevandis oculis suis congrua et idonea comparari sibi posse. (6) Cuius spei ac voto ut satisfaciat, ipse ego dominationem vestram rogo, ut si opportunitas fuerit, bono illi patri congruentia perspicilia coemendi, hunc tanto eius desiderio favorem exhibere non gravetur, pro quibus ego pretium, quocumque illa constiterint, lubens persolvam; nollem nam optimum senem visu hoc tempore destitui, quo eum iam quinquagenarium sacerdotem secundas primitias brevi celebraturum confidimus. (7) Haec raptim. Interea ut excellentia vestra cum omnibus suis integre valeat et ad festa paschalia e grabato aegritudinis suae incolumis surgat, impense exopto.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic