Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(4) Alias quod nuper scripsi litigatum utrimque iam fuisse Romae ante annos octo et viginti, praecipue quidem super amovibilitate vicariorum nostrorum et visitatione ecclesiae nostrae parochialis ad sanctum Ioannem intra monasterii muros sitae etc. lis ea, quantum processus compulsorialis atque aliae litterae me docent, non in alio tribunali ventilata fuit, quam in rota, ubi causae agitatio sesqui annum duravit, donec interveni

-- F207v --

ente morte reverendissimi domini abbatis nostri Pauli [ERROR: no reftable :] abbatis ... Pauli] Gemeint ist Abt Paulus II. Gay, der am 25. Mai 1638 verstarb (vgl. Album Stamsense Nr. 429). anno 1638 fatis abrepti atque avocatione Brixinensis agentis illa mansit indecisa. (5) Nihilominus tamen successor praedicti praesulis Pauli dominus Bernardus mox eodem adhuc anno Romae inhibitorium impetravit et obtinuit, quo episcopo Brixinensi sub poena excommunicationis latae sententiae et mulcta trium millium aureorum interdicebatur, ne durante litis pendentia quidquam innovaret aut monasterium Stambs super antiqua sua possessione vel in minimo turbaret, cuius inhibitionis originale cum sigillo etiamnum ad manus habemus.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic