Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(7) Est et aliud, super quo reverendissimam dominationem vestram interpellare cogor. (8) Facessit mihi et monasterio meo a bimestri circiter consistorium Brixinense gravissimas tricas et guerras ratione parochiarum annexarumque filialium ecclesiarum, quae coenobio Stambsensi auctoritate apostolica pleno iure tam in spiritualibus quam in temporalibus ad mensam abbatis incorporatae sunt, circa quas duo praecipue privilegia nostra impugnant. (9) Alterum est amovibilitatis vicariorum. (10) Cum nam ad unam dictarum ecclesiarum presbyterum aliquem saecularem recepto more et stylo praesento, iuxta indultum apostolicum ad nutum meum terminum amovibilitatis penitus audire non sustinentes, tam praesentationem reiciunt, quam praesentatum quantumvis alias idoneum et a requisitis talentibus apprime instructum repudiant, id quod nuperrime primum ante paucas septimanas contigit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic