Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Fuit monasterium nostrum Stambsense nullius, in Brixinense dioecesi situm, a pluribus retro annis per diversos summos pontifices spiritualibus muniis indulgentiarum magnifice dotatum. (2) Speciatim vero gavisi hactenus sumus illustri privilegio uni dumtaxat altari affixo, quo piae fidelium animae per missas defunctorum a nostri collegii sacerdotibus celebratas suffragantibus Christi, beatissimae Virginis et sanctorum meritis ex purgatorio misericorditer liberarentur. (3) Praestita haec nobis gratia novissime fuit a moderno felicis regiminis papa Alexandro VII., quam licet antecesor meus, honorandae memoriae abbas Bernardus, [ERROR: no reftable :] antecessor ... Bernardus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. summis precibus suam sanctitatem exorare conaretur, ut in perpetuum eandem confirmaret, tamen solum ad septennium restrictam accepimus,[ERROR: no reftable :] ad septennium accepimus] Vgl. Primisser cap. 42 § 33 Petierat praesul noster Bernardus a summo pontifice altare sancti sanguinis privilegio ornari perpetuo, ast non obtinuit nisi ad septennium. Praeterea ad totidem annos indulgentias plenarias pro festo sancti Bernardi et alias quasdam minores obtinuit. quod annorum curriculum cum prope iam ad umbilicum perducatur, ut ex data praesentis inclusae copiae liquet, reverendissimam et amplissimam dominationem vestram perquam studiose rogatum venio, quatenus idem privilegium pro sua, qua in curia pollet, existimatione et gratia de novo nobis procurare ac impetrare dignetur. (4) Illud vero unice desiderarem, ut in bulla secutura clausula illa prioris (ad unum altare eiusdem ecclesiae per ordinem loci semel ad id destinandum) omissa exprimeretur altare nostrum in sacello corpori Christi dicato existens. (5) Habemus siquidem isto in sacello pretiosas reliquias sanctissimi sanguinis Christi,[ERROR: no reftable :] sanctissimi ... Christi] Zu dieser Reliquie vgl. Noten zu ep. 133. per quas dextera excelsi

-- F206r --

pro devotione fidelium multas virtutes et signa usque in hodiernum operatur. (6) Proindeque ad favorem piorum acrius excitandum optaremus praefatum pro animabus privilegium nominatim altari huius capellae affigi.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic