Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(6) Mortuus est mense Aprili curatus in Lengenfeld[ERROR: no reftable :] curatus ... Lengenfeld] Vgl.
Primisser cap. 43 § 8 Lengenfeldae curatus
Georgius Schwabelius obiit. Bona eius relicta hac primum vice decanus
ruralis Franciscus Oberberger consistorii iussu obsignabat et multa alia
faciebat monasterii nostri iuribus adversa. et
nudiustertius curatus Umbhusanus Nicolaus Sulzenpacher,[ERROR: no reftable :] Nicolaus Sulzenpacher] Vgl.
Primisser cap. 43 § 8 Eadem fere ausus est
decanus Nicolaus Sulzenbacher. quorum haereditates seu
bona relicta cum ex privilegiis monasterio nostro competerent, Brixenses per decanum
Telfensem violentis actibus omnia nostra iura invertunt, faciunt inventuras,
disponunt de bonis, auferunt claves sacrarii et baptisterii impudentissime
asserentes nobis circa ecclesias monasterio nostro incorporatas simpliciter nihil
aliud competere, quam purum et nudum ius praesentandi. (7) Sane ni Deus et
beatissima Virgo, ordinis patroni, nos iuvent, prope actum erit de iuribus nostris.
(8) Atque hisce etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|