Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Ex ultimis reverendissimae amplitudinis vestrae intellexi, de duobus Campi-Liliorum sacerdotibus, quos reverendissima amplitudo vestra non ita pridem in convallem suam Caesariensem exceperat, alterum non tantum propria exilii sui miseria premi, verum etiam parentis suae viduae inopia et lamentis

-- F204v --

angariari, ad cuius sublevationem beneficiatum agere gestiat, quod cum in partibus Sueviae obtinere non possit, in montibus nostris nancisci intendat. (2) Sed nunc ut paucis edicam, quos res est, parochiae, quae monasterio meo incorporatae sunt eique propius circumiacent, eius sunt conditionis, ut non nisi per sacerdotes saeculares provideri possint vi ipsiusmet fundationis, adeo ut nec ex gremio mei coenobii religiosum aliquem in ulla illarum instituere valeam. (3) Sola paroecia Maisensis a penatibus nostris remotior id peculiare habet, ut per regulares personas ordinis eam inofficiare liceat, sed haec sufficienter per trinos domus nostrae professos provisa est, et redditus illius quartum non capiunt. (4) Ut vero alibi locorum in Tyroli nostra beneficium quoddam a dioecesano adipiscatur, tantum abest, ut sperare ausit, ut Brixinenses nostri potius regularibus beneficia undecumque obtenta eripere, quam ultro conferre soleant. (5) Ceterum ut praedicto patri quousque parochia aliqua vacare incipiat, interim stationem inter meos coenobitas assignem, id pro tempore virium mearum non est ex causis, quas ipsimet reverendissimo domino Campililiensi [ERROR: no reftable :] domino Campililiensi] Gemeint ist Abt Matthias Kolweiss von Lilienfeld. perscripseram. (6) Nam praeterquem quod religiosorum meorum numerus hac tempestate auctior sit, quam a 40 retro vel 50 annis umquam fuerit, messis proxime praeterita apud nos admodum curta et arcta fuit, ut conventui familiaeque alendis erogandisque ex fundatione eleemosynis usque ad futuras aristas vix suffectura metuatur. (7) Veniam ergo mihi dandam spero, quod postulatis obsecundare non possim. (8) Reverendissimam amplitudinem vestram, cui me commendo, cum omnibus suis altissimus clementer tueri velit ac semper protegere.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic