Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Quia in ianuis rursum est tempus contributionis pro ordine Romam mittendae, spero me hoc anno e pendenda sportula liberum fore, siquidem (quod reverendissima amplitudo vestra forsan adhuc meminerit) reverendissimus dominus abbas Salemitanus,[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Salemitanus] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. qui monasterio Stambsensi mille florenorum nomine obstrictus est, ante annum diserte promiserat se loco meo portionem, quae me respicit, ex crumena Salemii persoluturum, quod cum tunc effectui non dederit, utpote 20 florenis, quos reverendissimae amplitudini vestrae coenobium meum visitanti commiseram, ex Caesarea mox subsecutis, credam eundem reverendissimum dominum vicarium generalem congregationis nostrae hoc anno fidem suam liberaturum, cuius rei ut illum reverendissima amplitudo vestra verbo admonere velit, quando suam et reliquorum coabbatum pensiones in Salem directura est, enixius oro ac simul maneo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic