Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Nonus, nisi fallor, nunc volvitur mensis, cum de reverendissimae dominationis
vestrae coenobio ad meum divertit reverendus pater Carolus Schönbuecher. (2) Inter
meos hactenus non tantum sine querela conversatus, sed et gravitatis ac modestiae
laude non mediocri conspicuus. (3) Is quia toto fere hospitii sui tempore continua
ravi seu raucedine aliqua laboraverat, ut oneri psalmodiae absque difficultate
perferendo vix esset, consuluit desuper medicum, a quo intellexit pro hoc suo seu
pectoris seu faucium affectu conducibiliorem fore potum cerevisiae quam vini
nostratis, futurumque consultius, si aërem nostrum Tyrolensem cum Burghusiano
[ERROR: no reftable :] Burghusiano]
Burghausen liegt in unmittelbarer Nähe zum Kloster
Raitenhaslach. rursum permutaret. (4) Quia igitur bonus
pater metu instantis hiemis ac frigoris, quod apud nos non vulgare est, affectum
hunc suum forsitan magis exasperandum timuit tractus desiderio repatriandi,
missionem a me modestissime petiit, quam praesentium testificatione obtinuit. (5)
Redit ergo ad patrem filius, ad mandram suam ovicula, ad vitem palmes, quem
reverendissimae dominationi vestrae paternae benevoloentiae, me vero favori suo ac
amicitiae impense commendo. (6) Ex Stambs die sancti Lamberti seu 17.
Septembris.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|