Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Nonus, nisi fallor, nunc volvitur mensis, cum de reverendissimae dominationis vestrae coenobio ad meum divertit reverendus pater Carolus Schönbuecher. (2) Inter meos hactenus non tantum sine querela conversatus, sed et gravitatis ac modestiae laude non mediocri conspicuus. (3) Is quia toto fere hospitii sui tempore continua ravi seu raucedine aliqua laboraverat, ut oneri psalmodiae absque difficultate perferendo vix esset, consuluit desuper medicum, a quo intellexit pro hoc suo seu pectoris seu faucium affectu conducibiliorem fore potum cerevisiae quam vini nostratis, futurumque consultius, si aërem nostrum Tyrolensem cum Burghusiano [ERROR: no reftable :] Burghusiano] Burghausen liegt in unmittelbarer Nähe zum Kloster Raitenhaslach. rursum permutaret. (4) Quia igitur bonus pater metu instantis hiemis ac frigoris, quod apud nos non vulgare est, affectum hunc suum forsitan magis exasperandum timuit tractus desiderio repatriandi, missionem a me modestissime petiit, quam praesentium testificatione obtinuit. (5) Redit ergo ad patrem filius, ad mandram suam ovicula, ad vitem palmes, quem reverendissimae dominationi vestrae paternae benevoloentiae, me vero favori suo ac amicitiae impense commendo. (6) Ex Stambs die sancti Lamberti seu 17. Septembris.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic