Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Vixdum nuper epistulam ultima pentecostes ad reverendissimam amplitudinem vestram allegaveram, cum ecce pauculis post diebus aliam ex Caesarea recipio, qua et de transmittenda ordinis subsidiaria collecta et de peragenda apud me visitationis termino praemoneor. (2) Ceterum ad annuam contributionem quod attinet, cum reverendissimus vicarius generalis congregationis nostrae, dominus abbas Salemitanus,[ERROR: no reftable :] dominus abbas Salemitanus] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. monasterio Stambsensi nomine mille florenorum iam per 26 annos debitor existat et nec vel assem hactenus ex censibus conglomeratis dependerit, scripsi eidem nuperrime, quatenus sportularum quotam, quae me contingit, ex praenominato debito defalcari pateretur ac ipse loco meo consuetos viginti aureos Romam dignaretur dirigere. (3) Responsum desuper in proximo operior. (4) Sin difficilem in hac re aut renuentem advertere, confestim ego praelibatam taxam Caesaream perferri curabo mediante officiali meo [ERROR: no reftable :] officiale meo] Gemeint ist Johannes Spaiser. Fiessensi.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic