Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Citius opinione expedita sunt Oeniponte comitia nostra provincialia, siquidem 29.
Aprilis die iam receptui cani coeptum est, ut universis statibus adhuc ante
dominicae ascensionis solemnia domos suas repetere licuerit. (2) Ita ergo et ego ad
monasterii mei saepta rursum perductus, cum tribus proximis mensibus publica negotia
me aliorsum non avocent, sed domi esse sinant, exspecto, quid reverendissimae
amplitudini vestrae in proposita coenobii mei visitatione
[ERROR: no reftable :] visitatione]
Vgl. Primisser cap. 43 § 7 Pridie Idus Iunias
Georgius Caesareensis visitatum advenit. Visitavit monasterium aeque ac
parochialem ecclesiam. decernere libeat, illud
tantummodo in antecessum suggerens sub finem Augusti serenissimum archiducem nostrum
Sigismundum[ERROR: no reftable :]serenissimum ... Sigismundum] Vgl. Primisser
cap. 43 § 7 archidux redux cum plus quam CC hominum comitatu Stamsii
pernoctavit. per territorium Stambsense et in
circumiacente vicinia venationi cervorum per duas tresve septimanas incubiturum, quo
quidem venationum strepitu perdurante et inter aulicorum occursantium turbines norit
reverendissima amplitudo vestra visitationis munus cum fructu et ordinis indemnitate
peragi haud quaquam posse; (3) certius nam nil exspectandum foret, quam ut archidux
commissarios suos ad eandem ratione temporalitatis confestim ablegaret. (4)
Praevenire igitur illum mensem oportebit, si quidem omnino fixum sit isto adhuc anno
Stambsense asceterium visitare. (5) Interim dum rem omnem ad reverendissimae
amplitudinis vestrae lubitum remitto, eandem cum affectuosa salute praepotentis Dei
tutelae ac providentiae obnixius commendo, ex Stambs etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|