Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Archiducem nostrum Ferdinandum Carolum ante primordia anni praesentis Kaldarii prope Bolzanum ex morbo variolarum obiisse[ERROR: no reftable :] archiducem ... obiisse] Erzherzog Ferdinand Karl starb am 30.12.1662 in Kaltern bei Bozen. amplissimae dominationi vestrae utiquam iam pridem innotuerit. (5) Cuius successori principi Sigismundo in comitiis provincialibus post pascha cogendis consuetum homagium praestabitur. (6) Qua ego occasione abs dubio unam alteramve septimanam a monasterio abesse atque Oeniponti haerere compellar. (7) De reliquo novum hoc caput nostrum ea iam bonae ac providae gubernationis edit specimina, ut patria nostra non immerito habeat, quod sibi gratuletur. (8) Deus ter optimus eius regimen et consilia secundet ac simul reverendissimam et amplissimam dominationem vestram coelesti protectione sua longaevam custodiat! (9) Ita vovi in Stambs die 13. Februarii.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic