Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Archiducem nostrum Ferdinandum Carolum ante primordia anni praesentis Kaldarii
prope Bolzanum ex morbo variolarum obiisse[ERROR: no reftable :] archiducem ... obiisse] Erzherzog
Ferdinand Karl starb am 30.12.1662 in Kaltern bei Bozen.
amplissimae dominationi vestrae utiquam iam pridem innotuerit. (5) Cuius successori
principi Sigismundo in comitiis provincialibus post pascha cogendis consuetum
homagium praestabitur. (6) Qua ego occasione abs dubio unam alteramve septimanam a
monasterio abesse atque Oeniponti haerere compellar. (7) De reliquo novum hoc caput
nostrum ea iam bonae ac providae gubernationis edit specimina, ut patria nostra non
immerito habeat, quod sibi gratuletur. (8) Deus ter optimus eius regimen et consilia
secundet ac simul reverendissimam et amplissimam dominationem vestram coelesti
protectione sua longaevam custodiat! (9) Ita vovi in Stambs die 13. Februarii.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|