Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F198r -- (1) Responsum iuridicum ab amplissimae dominationis vestrae cancellario
concinnatum super causa,[ERROR: no reftable :] supra causa] Abt Haas hat Abt Georg Müller in ep.
442 den Rechtsstreit, den er mit Weingarten zu führen hat, geschildert
und ihn um einen Rat gebeten. quae mihi cum
Weingartensibus vertitur, admodum gratanter accepi, quod sane claram facem praeferet
actioni meae, cuius litem brevi contestandam ominor, siquidem illi octavo currentis
Februarii (postridie scilicet, quam terminus redimendi expirasset) cum pecunia
luitionis duodecim mille florenorum iam advolarunt, post paulo quam ego Oenipontum a
serenissimo nostro[ERROR: no reftable :] a serenissimo nostro] Gemeint ist Erzherzog Sigmund
Franz (1662-1665). evocatus abscesseram, ad exequias
archiduci Leopoldo Wilhelmo[ERROR: no reftable :] Leopoldo Wilhelmo] Erzherzog Leopold Wilhelm von
Österreich war am 20. November 1662 in Wien verstorben.
celebrandas. (2) At quia mox certior desuper factus per litteras renuntiari eisdem
iussi me neque acceptare pecunias neque ius retrahendi penes ipsos pro nunc
recognoscere posse, illi versa rota cum aere suo ex Stambs ad proprios lares
remearunt. (3) Quidquid vero posthac tentaverint, ego causae meae vix diffido, qui
coram alio quam Oenipontano tribunali me conveniri non patior.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|