Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Quid olim negotiorum antecessoribus meis cum monasterio Weingartensi intercesserit, placeat, rogo, reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae ex adiunctis copiis sine fastidio perspicere. (6) Initus nempe utrimque est contractus ex emptione et permutatione commixtus, qua illi quidem nobis bona quaedam vinaria in nostra tellure sita cum pertinentiis adnexis consignarunt, nos vero illis decimas et alia iura, quae super parochia Leukirchensi[ERROR: no reftable :] parochia Leukirchensi] Gemeint ist die Pfarre Leutkirch im Allgäu. et circumiacentibus tribus quattuorve beneficiis monasterio Stambs competebant, in plenum tradidimus superaddito insuper duodecim millium florenorum auctario, cum interim ius retractus (quod mirum est) non utrique, sed tantum Weingartensium parti reservatum esset. (7) Dum ergo nos praefatum praedium vinarium per centum et 15 annos possidemus, ex iis, quae Weingartenses vicissim acceperunt, tria beneficia per deputatos Sueviae commissarios abalienata sunt, ex confessionis Augustanae adhaerentibus tradita Weingartensibus bene consciis et conniventibus, idque non ab heri primum aut nudiustertius, sed ante ipsos centum annos. (8) Quibus ita constitutis Weingartenses nunc praedium nobis venditum repetunt ac terminum retrahendi seu redimendi indicunt. (9) Quocirca consilium a reverendissima et amplissima dominatione vestra exspecto, quod praesente rerum statu facto opus, utrum Weingartensibus, quando ea omnia, quae per contractum acceperunt, in natura restituere nequeunt, nihilominus ius retrahendi competat, mihi vero bonis hactenus possessis cedendi necessitas incumbat. (10) In cuius responsi exspectatione reverendissimam et amplissimam dominationem vestram post affectuosam salutem divinis benedictionibus obnixe commendo.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic