Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Annum, quem iam iam ordimur, novum reverendissimae ac amplissimae dominationi vestrae ter quaterque beatum[ERROR: no reftable :] ter quaterque beatum] Anspielung auf Vergils Aeneis (1,94). precor, atque ut huiusmodi Ianuarias revolutiones ex Dei munere adhuc et multas et prosperas superet, animitus voveo. (2) In cuius testem et tesseram submitto nostratis vini duo doliola nupero autumno collecta, quae apud officialem meum in Füessen Ioannem Spaiser tantisper in custodia manebunt, dum illa reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae inde educere libuerit. (3) Quod quidem xenium uti exiguum esse libens fateor, ita nihilominus tamen reverendissimae amplitudini vestrae boni consulendum spero, utpote e vindemia non usque adeo fertili decerptum.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic