Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Reverendissimae dominationis vestrae providum consilium ac vigilem sollicitudinem circa ovem sibi commissam ac nonnihil fluctuantem, reverendum patrem Schönpuecher,[ERROR: no reftable :] Schönpücher] Zu Pater Karl Schönbücher vgl. ep. 440. ex litteris transmissis abunde perspexi, in quibus, ut aegro huic vestro Aesculapius esse velim, et in meam eundem curam recipere obnixius requiror. (2) Ceterum licet in monasterio meo hoc temporis religiosorum is sit numerus, ut exterae nationis hominibus illum adaugere omnino opus non foret ac insuper diuturna aedificiorum structura, quam prosequi compellor, rem familiarem potius arctare iuberet, quam eiusdem fimbrias dilatare, nihilominus tamen quia nulla alia nota minus inuri vellem,

-- F196v --

quam ingratitudinis, memor simile beneficium olim, ante annos plus quam vicenos uni de gremio conventus nostri (patri Matthiae Frölich[ERROR: no reftable :] patri Matthiae Frölich] Der aus Innsbruck stammende Pater Matthias Frelich trat 1617 ins Kloster ein und wurde dann zu Studien nach Salzburg geschickt. 1627 erfolgte die Priesterweihe, Frelich verstarb am 4. Dezember 1639 (vgl. Album Stamsense Nr. 435). dudum fatis functo) a vestro coenobio obtigisse, reverendissimae dominationis vestrae postulatis libens subscribo praefatum patrem Carolum inter meos tamquam unum ex illis habiturus, modo is consuetudine loci (ut ait regula) quam invenerit, et quadra, qua vivimus, fuerit contentus. (3) De reliquo reverendissimae dominationi vestrae me hactenus quidem ignotum commendo et maneo in vinculo caritatis ad officia reverendissimae dominationis vestrae promptissimus in Christo servus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic