Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quem reverendissima et amplissima dominatio vestra surculum e solo Raittenhaslacensi in agrum Stambsensis monasterii mei ad tempus transplantari cupit, reverendum patrem Carolum Schönbuecher, is hesterno circiter meridie tertia scilicet dominica adventus cum reverendissimae pietatis vestrae intercessoriis mihi se sistit. (2) Qui tametsi a variis talentis eximie commendetur, cuius tamen quantumvis temporanea tandem inter meos receptio, cur difficilis mihi

-- F196r --

accidat, ut de aliis causis taceam, palmaria fere ratio est, quod olim durantibus furiis belli Suecici,[ERROR: no reftable :] belli Suecici] Gemeint ist der 30jährige Krieg, in dem Tirol verschont wurde und deswegen vielen Flüchtlingen als Ziel diente. inter quamplurimos exules e diversis provinciis et regionibus occursantes non pauca experti fuerimus inquieta et heteroclita capita, quae non tandem harmoniam consuetae regularis disciplinae nostrae saepius convellere, sed et ipsius etiam praesidibus negotia quandoque facessere visa sunt. (3) In spem tamen meliorem ipse me erigens reverendissimae pietatis vestrae petitioni condescendo ac praefato patri Carolo hospitalitatis ianuam labens aperio, forsitan ad cor redituro ac sinum matris suae postliminio sponte repetituro. (4) Interea reverendissimae ac amplissimae dominationis vestrae favori me meosque studiose commendo, ex Stambs.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic