Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Est, cur admodum reverendae et magnificae dominationis vestrae graves curas levidensi hoc epistolio meo importunus forsan interpellator nonnihil obturbem, instantissimis precibus exhibitoris praesentium expugnatus. (2) Is absoluta sub autumnum

-- F195r --

Bolsani apud patres Praedicatores[ERROR: no reftable :] apud patres Praedicatores] Die Dominikaner sind seit 1272 in Bozen ansässig, wohin sie aus dem Kloster St. Blasius in Regensburg einwanderten. dialectica, cum mundum fastidire inciperet, iteratis ac multiplicatis supplicationibus habitum sancti Bernardi a monasterio nostro Stambsensi efflagitavit. (3) Verum etiam nobis persona huius iuvenis moresque eius ac pietas per omnia probarentur, votum tamen illius praegnantes ob causas ad praesens implere nequivimus, in spe nihilominus eundem singulariter constituentes fore ut, si in proposito constans circa Septembrem insequentis anni rediret, cum aliis nonnullis adolescentibus, qui in philosophico studio adhuc currunt, sacro religionis nostrae amictu certius donaretur. (4) Ergo ille ne interim tempus perderet, in celeberrimo lycaeo Salisburgensi physicam audire constituit. (5) At quia ex tribu paupertina esset et de propria quadra vivere non habet, admodum reverendae ac magnificae dominationi vestrae proadipiscenda quantulacumque conditione per me commendari humillime petiit, id quod praesentibus libens praesto, ac simul praesumptionis meae veniam precor. Ex Stambs.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic