Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F194v -- (1) Litteras reverendissimae paternitatis vestrae rite consignarunt aurigae,
in quibus consternavit me, fateor, inexspectatum nuntium de adventu rursus cum
abstinentia transigendo, quando hoc anno provisio de piscibus quidem prorsus nulla,
de butyro vero perexigua adest, siquidem ex urbario Wolkensteiniano hactenus nec
unica illius libra supervenit, quidquid apud debitores iteratis scriptionibus
moneretur et urgeretur. (2) Cum insuper dilecti confratres nostri in Mais gratiosa
dispensatione fruantur, quos alioqui (quantum ex statutis) ad ingruentem hanc
abstinentiam aeque ac in monasterio degentes astringi constat, placeat, quaeso,
pares non illis facere, qui portamus pondus diei et aestus, ad tres saltem dies,
Solis, Martis et Iovis, carnium esum nobis indulgendo. (3) Quid, quod isthaec per
adventum abstinentia iam ante annos plus quam 60 in constitutionibus
Fürstenfeldensibus[ERROR: no reftable :] in constitutionibus Fürstenfeldensibus] Gemeint ist
wohl die Versammlung, die 1595 von Generalabt Edmond de la Croix in
Fürstenfeld einberufen wurde und die als Geburtsstunde der Oberdeutschen
Kongregation gilt (vgl. Lekai 1977,
133). aeque rigorose aut etiam strictius imposita fuerit
atque in nupero capitulo Rottwilano, et tamen in eadem passim per monasteria tam
virorum quam monialium usque ad moderna tempora fuerit dispensatum? (4) Utique tot
insignes praelatos dispensantes nemo damnaverit, qui haud dubie valetudinem suorum
fratrum et maiorem alacritatem in divino obsequio prae oculis habuere. (5) Sed
resigno me et iudicem meum altiori prudentiae.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|