Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

-- F194v --

(1) Litteras reverendissimae paternitatis vestrae rite consignarunt aurigae, in quibus consternavit me, fateor, inexspectatum nuntium de adventu rursus cum abstinentia transigendo, quando hoc anno provisio de piscibus quidem prorsus nulla, de butyro vero perexigua adest, siquidem ex urbario Wolkensteiniano hactenus nec unica illius libra supervenit, quidquid apud debitores iteratis scriptionibus moneretur et urgeretur. (2) Cum insuper dilecti confratres nostri in Mais gratiosa dispensatione fruantur, quos alioqui (quantum ex statutis) ad ingruentem hanc abstinentiam aeque ac in monasterio degentes astringi constat, placeat, quaeso, pares non illis facere, qui portamus pondus diei et aestus, ad tres saltem dies, Solis, Martis et Iovis, carnium esum nobis indulgendo. (3) Quid, quod isthaec per adventum abstinentia iam ante annos plus quam 60 in constitutionibus Fürstenfeldensibus[ERROR: no reftable :] in constitutionibus Fürstenfeldensibus] Gemeint ist wohl die Versammlung, die 1595 von Generalabt Edmond de la Croix in Fürstenfeld einberufen wurde und die als Geburtsstunde der Oberdeutschen Kongregation gilt (vgl. Lekai 1977, 133). aeque rigorose aut etiam strictius imposita fuerit atque in nupero capitulo Rottwilano, et tamen in eadem passim per monasteria tam virorum quam monialium usque ad moderna tempora fuerit dispensatum? (4) Utique tot insignes praelatos dispensantes nemo damnaverit, qui haud dubie valetudinem suorum fratrum et maiorem alacritatem in divino obsequio prae oculis habuere. (5) Sed resigno me et iudicem meum altiori prudentiae.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic