Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Cum honoratissimus dominus meus antecessor[ERROR: no reftable :] antecessor] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. (cuius animam omnipotens aeternum beare
velit) omni mea exspectatione maiora, dum regeret, nomina contraxerit mihique
expungenda dereliquerit ac insuper dirutis in conventu antiquis habitationibus novum
aedificium vixdum media sui parte absolverit, ut adeo coeptis vestigiis necessario
insistere structuramque consummare compellar, sane inter primordia regiminis mei
[ERROR: no reftable :] primordia
regiminis mei] Abt Augustinus Haas trat sein Amt am 5. August 1660 an.
non parum coarctor inde debtis exsolvendis gravatus, hinc
fabrica aliquot adhuc annorum impendiis et sumptibus vix complenda implicitus. (2)
Quam ob rem, etsi nihil optatius mihi foret, quam ut nemini umquam gravis ac
molestus esse cogerer, necessitate tamen perurgente hisce reverendissimam et
amplissimam dominationem vestram interpellare amice iubeor ac de millibus florenorum
submonere, quos reverendissimae amplitudinis vestrae praedecessori, laudatissimae
memoriae abbati Thomae[ERROR: no reftable :] abbati Thomae] Gemeint ist Abt Thomas I. Wunn, dem
Abt Thomas II. Schwab 1647 nachgefolgt war. a nostro
itidem bonae recordationis abbate Paulo[ERROR: no reftable :] abbate Paulo] Gemeint ist Abt Paul Gay,
der von 1631 bis 1638 Abt Bernhard Gemelichs Vorgänger war (vgl.
Album Stamsense Nr. 429).
ante annos circiter 24 mutuo datos cognosco, quorum refusione reverendissima et
amplissima dominatio vestra sicuti praesentem indigentiam meam insigniter
sublevaret, ita spero prolixam ac diuturnam patientiam nostram longioribus induciis
haud fore prorogandam. (3) Qua in exspectatione dum litteras finio, simul
importunitatis meae veniam precor ac maneo etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|