Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quamvis aegre sentiam divulsionem reverentiae vestrae, utpote in qua paene una,
omnis hactenus, mea fiducia conquievit, quia tamen altioribus superum consiliis
repugnare nec mihi nec reverentiae vestrae fas est, restat tamen, ut reverentia
vestra non tam de fumoso titulo novae dignitatis, quam de oblata copiosa segete in
horreum Domini congreganda fraterne congratuler. (2) Petitio vestimentorum ex nostro
vestiario (fateor) ferme risum mihi excussit. (3) Quasi vero non sit aquas Oeno
inferre aut poma dare Alcinoo[ERROR: no reftable :] poma ... Alcinoo] In der Odyssee erscheint Alkinoos
als König der Phäaken, der einen märchenhaften Palast und v.a. einen
üppigen Garten besitzt, worauf Stephani hier auch anspielt.
parocho tam celebris ecclesiae huiusmodi vestium minutias
suppeditare? (4) Esto enim crumena nondum turgeat, tantam tamen fidem utique
inveniet reverentia vestra apud Israelitas Meranenses, ut ad solam nominis vestri
obligationem confertim offerant -- F191v -- ac ministrent, quidquid mercium allubuerit.
(5) Mitto nihilominus, quae petita sunt, prout tamen ad manum erant, neque enim nova
toga cum scapulari et caputio per unicum diem confici potuissent. (6) De reliquo
precor reverentiae vestrae secundissimos progressus in vinea Domini ac uberem
desuper divini Pneumatis assistentiam maneoque eidem antiqua fraternitate
coniunctus.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|