Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(1) Quamvis aegre sentiam divulsionem reverentiae vestrae, utpote in qua paene una, omnis hactenus, mea fiducia conquievit, quia tamen altioribus superum consiliis repugnare nec mihi nec reverentiae vestrae fas est, restat tamen, ut reverentia vestra non tam de fumoso titulo novae dignitatis, quam de oblata copiosa segete in horreum Domini congreganda fraterne congratuler. (2) Petitio vestimentorum ex nostro vestiario (fateor) ferme risum mihi excussit. (3) Quasi vero non sit aquas Oeno inferre aut poma dare Alcinoo[ERROR: no reftable :] poma ... Alcinoo] In der Odyssee erscheint Alkinoos als König der Phäaken, der einen märchenhaften Palast und v.a. einen üppigen Garten besitzt, worauf Stephani hier auch anspielt. parocho tam celebris ecclesiae huiusmodi vestium minutias suppeditare? (4) Esto enim crumena nondum turgeat, tantam tamen fidem utique inveniet reverentia vestra apud Israelitas Meranenses, ut ad solam nominis vestri obligationem confertim offerant

-- F191v --

ac ministrent, quidquid mercium allubuerit. (5) Mitto nihilominus, quae petita sunt, prout tamen ad manum erant, neque enim nova toga cum scapulari et caputio per unicum diem confici potuissent. (6) De reliquo precor reverentiae vestrae secundissimos progressus in vinea Domini ac uberem desuper divini Pneumatis assistentiam maneoque eidem antiqua fraternitate coniunctus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic