Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Ceterum

-- F189v --

quia reverendissima dominatio vestra scire avebit, quas nos defunctis confoederatis sportulas feramus, fateor, vestris functionibus nostras suppares non esse; (5) neque nam ob numerosissimas fundationes, quibus monasterium meum praegravatum est, nobis licet pro quolibet mortuo denuntiato vesperas defunctorum et sacrum missae officium decantare, alias onere nimis gravi opprimendis. (6) Quod ergo nos defunctis aliunde intimatis hactenus praestare consuevimus, istud est, ut videlicet praeter communionem omnium bonorum operum et annuam rememorationem in capitulo quilibet sacerdotum pro demortuo in missa collectam sumat, iuniores vero seu clerici vesperas defunctorum simul dicant, fratres denique laici quinquies orationem dominicam cum totidem salutationibus angelicis persolvant. (7) Tantundem si a reverendissimae dominationis vestrae devoto collegio deinceps nostris fratribus denuntiandis praestitum fuerit, oppido contenti plus ultra exigere non possumus. (8) Atque his dum finio, reverendissimae dominationis vestrae favori ac amicitiae me meosque commendo. (9) Ex Stambs die annuntiatae Virginis festo seu 25. Martii.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic