Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Experior id ego a Brixinensibus, qui novo attentato molimine volunt, ut si cuipiam de fratribus vel clericis mei conventus quattuor minores conferre velim, licentiam prius ab episcopo[ERROR: no reftable :] ab episcopo] Gemeint ist Fürstbischof Anton von Crosini. petam, secus eosdem fratres meos Brixinae ordines maiores et sacros non obtenturos, sed cum repulsa domum remittendos minantur. (6) Episcopus vero et illud quoque privilegiis ac iuribus nostris adversum, quod serenissimus archidux[ERROR: no reftable :] serenissimus archidux] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. noster noviter decrevit,

-- F189r --

deinde in visitationibus monasteriorum suos simul commissarios ad easdem destinare, ut, dum legitimus ordinis visitator in spiritualia inquirit, ipsi privative in temporalibus visitent illo penitus excluso. (7) Decretum illud in excelso regimine iam cusum dicitur, immo vero alicubi iam effectui datum, diu enim non est, cum archiducis commissarii monasterium Mariaebergense ratione temporalitatis visitarunt. (8) Quid mihi tali eventu actitandum foret, plane ignorarem. (9) Committo interim omnia praepotenti Deo, cuius tutela reverendissimam quoque amplitudinem vestram cum omnibus suis affectuose commendo. (10) Ex Stambs die ultima Februarii, qua tumulo illatus est monasterii mei iudex, vir optimus ac fidelissimus, anno 1662.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic