Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Annum novum placabilem et omni benedictionum copia affluentem reverendissimae atque amplissimae dominationi vestrae animitus apprecor, et ut huiusmodi Ianuarias annorum revolutiones adhuc quamplurimas hospes vivat ac felix decurrat, opto ac voveo. (2) In tesseram huiusce affectus mei mitto de proxima mea vindemia, quam Deus liberalissimus solito uberius benedixit, doliolis duobus lacrimas et sanguinem nostratis uvae, apud officialem meum in Füssen Ioannem Spaiser tantisper in sequestrum

-- F187v --

ponenda dum reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae placeat ea inde sustollere, quae si in Lyco vitiata non fuerint, spero fore gustus non ingrati. (3) Atque hanc exilem strenam ut amplissima dominatio vestra boni consulat, rogo.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic