Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Denique ut aliquid etiam memorem de ordine nostro, certa relatione didici nova et exotica breviaria nostra (quorum, laus Deo, pauca comparavimus) Romae iam cassata et abolita esse

-- F186v --

una cum missalibus etc. (6) Die nam secundo Iulii sacra rituum congregatio decretum publico typo impressum edidit, quo declaravit monachos Cistercienses ex constitutis Pauli V. de anno 1616 teneri ad breviarium monasticum (id est, antiquum ordinis) ideoque illos, qui hactenus novo usi sunt, debere intra annum reassumere breviarium monasticum a Paulo V. approbatum, alias non satisfacere praecepto de recitando officio. (7) Huius decreti exemplar unum impressum Polonus quidam sacerdos ordinis nostri Roma recens digressus, cum ante tres circiter septimanas ad nos diverteret, legendum nobis ac describendum communicantis. Atque hisce.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic