Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Tardius utique exspectatione reverendissimae pietatis vestrae sistit se pater
Leopoldus[ERROR: no reftable :]
pater Leopoldus] Gemeint ist Pater Leopold Gassler (vgl. ep.
419,3). noster, excusandus tamen tum ob mandatum ex desidis
tabellarii cunctatione sero minus acceptum (siquidem citatoriae integro octiduo
post, quam scriptae sunt, in Stambs pervenerunt) tum etiam, quod tam prorsus
inopinata personae suae avocatione praeventus, in officio cellariatus permulta adhuc
haberet in libros rationum digerenda et registranda. (2) Alias dura admodum ei
accidit haec oboedientia et amara a Stambsensibus avulsio, ut pedem extulerit non
gaudio gestiens, sed taedio et maerore repletus. (3) Longe alia fronte hanc fortunam
excepisset senior noster pater Martinus,[ERROR: no reftable :] pater Martinus] Gemeint ist Pater
Martinus Stöger, der freilich mit 69 Jahren das Kloster nicht mehr
verlassen sollte. qui illam spe iam penitus devoraverat;
hic nam nescio qua caeca ambitione fascinatus, parochum se futurum tam audacter
crediderat, ut ante octiduum licentiam a me flagitarit adeundi Oenipontum, ad
valedicendum cognatis et amicis, pater Edmundus[ERROR: no reftable :] pater Edmundus] Gemeint ist Pater
Edmundus Quaranta. vero nulla amplius promotionis huius
cupiditate tentatur, qui nudiustertius e cella ad infirmitorium profectus, de
itineratione Maisensi nunc altum silet. (4) Eius status fere in dies ad deteriora
ruit, ut coactus fuerim hodierno mane per litteras medicum rursus accersere, quem
vel hodie sub crepusculum noctis vel crastino saltem meridie venturum exspecto.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|