Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(9) Circa Paulum[ERROR: no reftable :] Paulum] Gemeint ist Bruder Paulus Spiesegger. novitium nostrum hactenus res anceps et intricata est ad de futuris eius progressibus tenue augurium. (10) Fuit is ante 14 plus minus dies ob iniunctam a moderatore paenitentiam instigante maligno et propria inconstantia plus quam muliebri sufflante ita tentatus, ut non modo oboedientiam in subeunda poena excusserit, verum etiam postera luce mox a matutinis discessum atque dimissionem a magistro flagitarit, a quo tamen brevi ac facile in viam reductus et praestita satisfactione humiliatus, nunc aliud se nihil desiderare dictitat, quam gratiam inter nos stabiliendi. (11) Quid vero mentis sit circa dispositionem temporalium suorum, propria manu ut exprimeret, iussi atque per inclusam cartulam communico. (12) Quibus reverendissimam pietatem vestram submisse salutans, ut in Maisensi ecclesia, vere coenobii nostri margarita, cuncta prospere fluant, Deum impense exoro.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic