Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Lugubre nuntium super obitu venerabilis confratris nostri patris Ioannis
[ERROR: no reftable :] patris
Ioannis] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. piae
memoriae hesterna nocte in lectulo meo iam reclinatus accepi, cum in procinctu omnia
essent hodierno meridie nundinas Halenses adeundi. (2) De successore nunc subrogando
maxima sane difficultas, et ut idoneus ac dignus nominetur, hic Rhodus hic salta!
[ERROR: no reftable :] hic ...
salta] Zum Sprichwort vgl. Erasmus, Adagia 3,3,28. (3)
Convocavi coetum sacerdotum singulorum ac omnium animos perplexos inveni, unde et in
tam varios sensus abiere, ut ex eorum suffragiis calculum ad maiora formare non
potuerim, proindeque ipsa quorumlibet vota, prout in scrutinio deposita fuere, in
adiecta schedula reverendissimae pietati vestrae transmittenda iudicaverim. (4) Ego
porro si meam quoque pandere mentem iubear, fateor nullum ex toto collegio nostro me
sine formidine suggerere posse. (5) Habito tamen respectu peritiae oeconomicae
modique cordationis cum hominibus conversandi, censuerim patrem cellarium assumendum
prae patrem subpriorem, hic nam ut in conventu nostro paucis acceptus est, ita
subvereri merito licet, ne et brevissimo tempore ipsis quoque parochianis
Maisensibus fieret exosus. (6) Unum id tamen in patre Leopoldo
[ERROR: no reftable :] Leopoldo]
Gemeint ist Pater Leopold Gässler, der Kellner von
Stams. desideratur, ut maiorem spiritum religionis induat ac
studia tam exili adhuc -- F185r -- doctrina praeditus, non penitus floccifaciat.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|